manibus in modum crucis eleuatis, in coelum respiciens, et Deum laudans et
glorificans, qui sic declararet fidem suam: nihil autem in eo nec pannus,
nec capillus laesus per ignem inuentus est; Quod videns populus vnanimiter
conclamare coepit, sancti sunt, sancti sunt, nefas est offendere eos, modo
videmus quia fides eorum bona et sancta est. Tunc clamare coepit Kadi:
sanctus non est ille, quia combustus non est, quia tunica quam portat est
de lana terrae Habraae, et ideo nudus exspolietur, et in ignem proijciatur,
et videbitur si comburetur vel non. Tunc Saraceni pessimi ad praeceptum
Kadi ignem in duplo magis quam prius accenderunt, et fratrem Iacobum
nudantes, corpus suum abluerunt, et oleo abundantissime vnxerunt, insuper
et oleum maximum in struem lignorum ex quibus ignis fieret, fuderunt, et
igne accenso fratrem in ipsum proiecerunt. Frater autem Thomas, et frater
Demetrius extra populum in loco separato flexis genibus orantes cum
lachrymis deuotioni se dederunt Frater autem Iocobus iterum ignem exiuit
illaesus sicut prius fecerat: quod videns omnis populus clamare coepit,
peccatum est, deccatum est, offendere eos, quia sancti sunt. Hoc autem
tantum miraculum videns Melich. i. potestas ciuitatis, vocauit ad se
fratrem Iacobum, et fecit eum ponere indumenta, sua, et dixit, videte
fratres, Ite cum gratia Dei, quia nullum malum patiemini a nobis, modo bene
videmus vos sanctos esse, et fidem vestram bonam ac veram esse; et ideo
consulimus vobis, vt de ista terra exeatis, quam citius poteritis, quia
Kadi pro posse suo vobis nocere curabit, quia sic confudistis eum: Hora
autem tunc erat quasi completorij, et dixerunt illi de populo, attoniti,
admirati, et stupefacti, tot, et tanta mirabilia vidimus ab istis
hominibus, quod nescimus quid tenere et obseruare debemus. Melich vero
fecit duci illos tres fratres vltra vnum paruum brachium maris in quendam
Burgum modicum ab illa ciuitate distantem: ad quem etiam ille in cuius iam
domo fuerant hospitati associauit eos, vbi in domo cuiusdam idolatri
recepti sunt. Dum haec argerenter, Kadi iuit ad Melich, dicens quid
facimus? Lex Machometi destructa est, veruntamen hoc scire debes, quod
Machomet praecepit in suo Alcorano, quod si quis vnum Christianum
interficeret, tantum mereretur, ac si in Mecha ad ipsum peregrinaretur. Est
enim Alkoranus lex Sarracenorum sicut Euangelium, Mecha, vero est locus vbi
iacet Machomet. Quem locum ita visitant Saraceni, sicut Christiani
sepulchram Christi. Tunc Melich respondet, vade, et fac sicut vis: quo
dicto statim Kadi accepit quatuor homines armatos vt irent, et illos
fratres interficerent, qui cum aquam transijssent, facta est nox, et illo
sero eos non inuenerunt, statim Melieh omnes Christianos in ciuitate capi
fecit, et incarcerauit, media autem nocte fratres surrexerunt dicere
matutinum, quos illi Saraceni qui missi fuerant, inuenerunt, et extra
burgum, sub quadam arbore adduxerunt, dixerunt eis. Sciatis fratres nos
mandatum habere a Kadi et Melich interficere vos, quod tamen faciemus
inuiti, quia vos estis boni homines et sancti, sed non audemus aliter
facere; quia si iussa sua non perficeremus, et nos cum liberis nostris et
vxoribus moreremur. Tunc fratres responderunt, vos qui huc venistis, et
tale mandatum recepistis, vt per mortem temporalem vitam aeternam
adipiscamur, quod vobis iniunctum est perficite; quia pro amore domini
nostri Iesu Christi, qui pro nobis crucifigi et mori dignatus est, et pro
fide nostra, parati sumus omnia tormenta, et etiam mortem libenter
sustinere. Christianas autem qui fratres comitabatur, multum cum illis
quatuor armatis altercatus est dicens, quod si gladium haberet, vel eos a
nece tam sanctorum hominum impediret, vel ipse cum eis interfectus esset.
Tunc armati fecerunt fratres se exspoliare, et frater Thomas primus iunctis
manibus in modum crucis genuflectens capitis abscissionem suscepit: Fratrem
vero Iacobum vnus percussit in capite, et eum vsque ad oculos scidit, et
alio ictu totum caput abscidit. Frater autem Demetrius, primo percussus est
cum gladio in pectore, et secundo caput suum abscissum est: Statim vt
fratres suum martyrium compleuerunt, aer ita lucidus effectus est, quod
omnes admirati sunt, et luna maximam claritatem ostendit. Statim quasi